Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- orta prior luna (de se si creditur ipsi)
- a magno tellus Arcade nomen habet.
- hic fuit Evander, qui, quamquam clarus utroque,
- nobilior sacrae sanguine matris erat;
- quae simul aetherios animo conceperat ignes,
- ore dabat pleno carmina vera dei.
- dixerat haec nato motus instare sibique,
- multaque praeterea tempore nacta fidem.
- nam iuvenis nimium vera cum matre fugatus
- deserit Arcadiam Parrhasiumque larem,
- cui genetrix flenti fortuna viriliter inquit
- ‘(siste, precor, lacrimas) ista ferenda tibi est.
- sic erat in fatis; nec te tua culpa fugavit,
- sed deus; offenso pulsus es urbe deo.
- non meriti poenam pateris, sed numinis iram:
- est aliquid magnis crimen abesse malis.
- conscia mens ut cuique sua est, ita concipit intra
- pectora pro facto spemque metumque suo.
- nec tamen ut primus maere mala talia passus:
- obruit ingentes ista procella viros,