Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- et iam finitima corpus librabat in herba:
- illa tamen multi plena soporis erat.
- gaudet et, a pedibus tracto velamine, vota
- ad sua felici coeperat ire via.
- ecce rudens rauco Sileni vector asellus
- intempestivos edidit ore sonos.
- territa consurgit nymphe manibusque Priapum
- reicit et fugiens concitat omne nemus;
- at deus obscena nimium quoque parte paratus
- omnibus ad lunae lumina risus erat.
- morte dedit poenas auctor clamoris, et haec est
- Hellespontiaco victima grata deo.
- intactae fueratis aves, solacia ruris,
- adsuetum silvis innocuumque genus,
- quae facitis nidos et plumis ova fovetis
- et facili dulces editis ore modos;
- sed nil ista iuvant, quia linguae crimen habetis,
- dique putant mentes vos aperire suas.
- nec tamen hoc falsum: nam, dis ut proxima quaeque,
- nunc penna veras, nunc datis ore notas,