Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- exserit haec humerum, vestem trahit illa per herbas,
- impediunt teneros vincula nulla pedes,
- hinc aliae Satyris incendia mitia praebent,
- pars tibi, qui pinu tempora nexa geris,
- te quoque, inextinctae Silene libidinis, urunt:
- nequitia est, quae te non sinit esse senem.
- at ruber, hortorum decus et tutela, Priapus
- omnibus ex illis Lotide captus erat:
- hanc cupit, hanc optat, sola suspirat in illa,
- signaque dat nutu, sollicitatque notis,
- fastus inest pulchris, sequiturque superbia formam:
- irrisum voltu despicit illa suo.
- nox erat, et vino somnum faciente iacebant
- corpora diversis victa sopore locis.
- Lotis in herbosa sub acernis ultima ramis,
- sicut erat lusu fessa, quievit humo.
- surgit amans animamque tenens vestigia furtim
- suspenso digitis fert taciturna gradu,
- ut tetigit niveae secreta cubilia nymphae,
- ipsa sui flatus ne sonet aura, cavet,