Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. exta canum vidi Triviae libare Sapaeos,
  2. et quicumque tuas accolit, Haeme, nives,
  3. caeditur et rigido custodi ruris asellus;
  4. causa pudenda quidem, sed tamen apta deo.
  5. festa corymbiferi celebrabas, Graecia, Bacchi,
  6. tertia quae solito tempore bruma refert.
  7. di quoque cultores in idem venere Lyaei,
  8. et quicumque iocis non alienus erat,
  9. Panes et in Venerem Satyrorum prona iuventus,
  10. quaeque colunt amnes solaque rura deae.
  11. venerat et senior pando Silenus asello,
  12. quique ruber pavidas inguine terret aves,
  13. dulcia qui dignum nemus in convivia nacti
  14. gramine vestitis accubuere toris, vina
  15. vina dabat Liber, tulerat sibi quisque coronam,
  16. miscendas parce rivus agebat aquas.
  17. Naides effusis aliae sine pectinis usu,
  18. pars aderant positis arte manuque comis:
  19. illa super suras tunicam collecta ministrat,
  20. altera dissuto pectus aperta sinu: