Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. quod satis est, utero matris dum prodeat infans,
  2. hoc anno statuit temporis esse satis,
  3. per totidem menses a funere coniugis uxor
  4. sustinet in vidua tristia signa domo,
  5. haec igitur vidit trabeati cura Quirini,
  6. cum rudibus populis annua iura daret.
  7. Martis erat primus mensis, Venerisque secundus:
  8. haec generis princeps, ipsius ille pater,