Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. si licet et fas est, vates rege vatis habenas,
  2. auspice te felix totus ut annus eat.
  3. tempora digereret cum conditor urbis, in anno
  4. constituit menses quinque bis esse suo.
  5. scilicet arma magis quam sidera, Romule, noras,
  6. curaque finitimos vincere maior erat.
  7. est tamen et ratio, Caesar, quae movent illum,
  8. erroremque suum quo tueatur, habet,