Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- tertius a senibus, iuvenum de nomine quartus,
- quae sequitur, numero turba notata fuit.
- at Numa nec Ianum nec avitas praeterit umbras,
- mensibus antiquis praeposuitque duos.
- ne tamen ignores variorum iura dierum,
- non habet officii Lucifer omnis idem.
- ille nefastus erit, per quem tria verba silentur:
- fastus erit, per quem lege licebit agi.