Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. scilicet arma magis quam sidera, Romule, noras,
  2. curaque finitimos vincere maior erat.
  3. est tamen et ratio, Caesar, quae movent illum,
  4. erroremque suum quo tueatur, habet,
  5. quod satis est, utero matris dum prodeat infans,
  6. hoc anno statuit temporis esse satis,
  7. per totidem menses a funere coniugis uxor
  8. sustinet in vidua tristia signa domo,
  9. haec igitur vidit trabeati cura Quirini,
  10. cum rudibus populis annua iura daret.
  11. Martis erat primus mensis, Venerisque secundus:
  12. haec generis princeps, ipsius ille pater,
  13. tertius a senibus, iuvenum de nomine quartus,
  14. quae sequitur, numero turba notata fuit.
  15. at Numa nec Ianum nec avitas praeterit umbras,
  16. mensibus antiquis praeposuitque duos.
  17. ne tamen ignores variorum iura dierum,
  18. non habet officii Lucifer omnis idem.
  19. ille nefastus erit, per quem tria verba silentur:
  20. fastus erit, per quem lege licebit agi.