Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. invenies illic et festa domestica vobis:
  2. saepe tibi pater est, saepe legendus avus;
  3. quaeque ferunt illi pictos signantia fastos,
  4. tu quoque cum Druso praemia fratre feres.
  5. Caesaris arma canant alii: nos Caesaris aras,
  6. et quoscumque sacris addidit ille dies.
  7. adnue conanti per laudes ire tuorum,
  8. deque meo pavidos excute corde metus,
  9. da mihi te placidum, dederis in carmina viris:
  10. ingenium voltu statque caditque tuo.
  11. pagina iudicium docti subitura movetur
  12. principis, ut Clario missa legenda deo.
  13. quae sit enim culti facundia sensimus oris,
  14. civica pro trepidis cum tulit arma reis;
  15. scimus et, ad nostras cum se tulit impetus artes,
  16. ingenii currant flumina quanta tui.
  17. si licet et fas est, vates rege vatis habenas,
  18. auspice te felix totus ut annus eat.
  19. tempora digereret cum conditor urbis, in anno
  20. constituit menses quinque bis esse suo.