Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- nec toto perstare die sua iura putaris:
- qui iam fastus erit, mane nefastus erat;
- nam simul exta deo data sunt, licet omnia fari,
- verbaque honoratus libera praetor habet,
- est quoque, quo populum ius est includere saeptis:
- est quoque, qui nono semper ab orbe redit.
- vindicat Ausonias Iunonis cura Kalendas,
- Idibus alba Iovi grandior agna cadit;
- Nonarum tutela deo caret, omnibus istis
- (ne fallare cave!) proximus ater erit.
- omen ab eventu est, illis nam Roma diebus
- damna sub averso tristia Marte tulit,
- haec mihi dicta semel, totis haerentia fastis,
- ne seriem rerum scindere cogar, erunt. [*](1. A — K — IAN — F)
- Ecce tibi faustum, Germanice, nuntiat annum
- inque meo primus carmine Ianus adest.
- Iane biceps, anni tacite labentis origo,
- solus de superis qui tua terga vides,
- dexter ades ducibus, quorum secura labore
- otia terra ferax, otia pontus habet: