Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. quod tamen ex ipsis licuit mihi discere fastis,
  2. sacravere patres hac duo templa die.
  3. accepit Phoebo nymphaque Coronide natum
  4. insula, dividua quam premit amnis aqua.
  5. Iuppiter in parte est; cepit locus unus utrumque
  6. iunctaque sunt magno templa nepotis avo.
  7. [*](2. BF 3. CC 4. DC)
  8. Quis vetat et stellas, ut quaeque oriturque caditque,
  9. dicere? promissi pars fuit ista mei.
  10. felices animae, quibus haec cognoscere primis
  11. inque domus superas scandere cura fuit!
  12. credibile est illos pariter vitiisque locisque
  13. altius humanis exeruisse caput.
  14. non Venus et vinum sublimia pectora fregit
  15. officiumque fori militiaeve labor;
  16. nec levis ambitio perfusaque gloria fuco
  17. magnarumque fames sollicitavit opum.
  18. admovere oculis distantia sidera nostris
  19. aetheraque ingenio supposuere suo.
  20. sic petitur caelum: non ut ferat Ossan Olympus,
  21. summaque Peliacus sidera tangat apex.