Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- oraque, qua pollens ope sum, fontana reclusi
- sumque repentinas eiaculatus aquas;
- ante tamen madidis subieci sulphura venis,
- clauderet ut Tatio fervidus humor iter.
- cuius ut utilitas pulsis percepta Sabinis,
- quae fuerat, tuto reddita forma loco est.
- ara mihi posita est parvo coniuncta sacello:
- haec adolet flammis cum strue farra suis.’
- at cur pace lates motisque recluderis armis?
- nec mora, quaesiti reddita causa mihi est:
- ‘ut populo reditus pateant ad bella profecto,
- tota patet dempta ianua nostra sera.
- pace fores obdo, ne qua discedere possit;
- Caesareoque diu numine elusus ero.’
- dixit et attollens oculos diversa videntes
- aspexit toto quicquid in orbe fuit.
- pax erat et, vestri, Germanice, causa triumphi,
- tradiderat famulas iam tibi Rhenus aquas.
- Iane, fac aeternos pacem pacisque ministros,
- neve suum, praesta, deserat auctor opus.