Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. nos quoque sub ducibus caelum metabimur illis
  2. ponemusque suos ad vaga signa dies.
  3. Ergo ubi nox aderit Venturis tertia Nonis,
  4. sparsaque caelesti rore madebit humus,
  5. octipedis frustra quaerentur brachia Cancri: praeceps
  6. occiduas ille subibit aquas.
  7. Institerint Nonae, missi tibi nubibus atris
  8. signa dabunt imbres exoriente Lyra.
  9. [*](5. E NON — F 6. FF 7. GC 8. HC 9. A AGON)
  10. Quattuor adde dies ductos ex ordine Nonis,
  11. Ianus Agonali luce piandus erit.
  12. nominis esse potest succinctus causa minister,
  13. hostia caelitibus quo feriente cadit,
  14. qui calido strictos tincturus sanguine cultros
  15. semper agone, rogat, nec nisi iussus agit.
  16. pars, quia non veniant pecudes, sed agantur, ab actu
  17. nomen Agonalem credit habere diem.
  18. pars putat hoc festum priscis Agnalia dictum,
  19. una sit ut proprio littera dempta loco.
  20. an, quia praevisos in aqua timet hostia cultros,
  21. a pecoris lux est ipsa notata metu?