Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. nubibus ante fuit, victis e nubibus exit.
  2. Exigit alma Ceres, nata secura recepta,
  3. quae tibi causa fugae, cur sis, Arethusa, sacer fons.
  4. Conticuere undae: quarum dea sustulit alto
  5. fonte caput viridesque manu siccata capillos
  6. fluminis Elei veteres narravit amores.
  7. “Pars ego nympharum quae sunt in Achaide” dixit,
  8. “una fui, nec me studiosius altera saltus
  9. legit nec posuit studiosius altera casses.
  10. Sed quamvis formae numquam mihi fama petita est,
  11. quamvis fortis eram, formosae nomen habebam.
  12. Nec mea me facies nimium laudata iuvabat,
  13. quaque aliae gaudere solent, ego rustica dote
  14. corporis erubui, crimenque placere putavi.
  15. Lassa revertebar (memini) Stymphalide silva:
  16. aestus erat, magnumque labor geminaverat aestum.
  17. Invenio sine vertice aquas, sine murmure euntes,
  18. perspicuas ad humum, per quas numerabilis alte