Metamorphoses
Ovid
Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- calculus omnis erat, quas tu vix ire putares.
- Cana salicta dabant nutritaque populus unda
- sponte sua natas ripis declivibus umbras.
- Accessi primumque pedis vestigia tinxi,
- poplite deinde tenus: neque eo contenta, recingor
- molliaque impono salici velamina curvae
- nudaque mergor aquis. Quas dum ferioque trahoque
- mille modis labens excussaque bracchia iacto,
- nescio quod medio sensi sub gurgite murmur
- territaque insisto propioris margine ripae.
- “Quo properas, Arethusa?” suis Alpheus ab undis,
- “quo properas?” iterum rauco mihi dixerat ore.
- Sicut eram, fugio sine vestibus: altera vestes
- ripa meas habuit. Tanto magis instat et ardet,
- et quia nuda fui, sum visa paratior illi.
- Sic ego currebam, sic me ferus ille premebat,
- ut fugere accipitrem penna trepidante columbae,
- ut solet accipiter trepidas urgere columbas.