Metamorphoses
Ovid
Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- pluma pedesque avium, cum virginis ora geratis?
- an quia, cum legeret vernos Proserpina flores,
- in comitum numero, doctae Sirenes, eratis?
- Quam postquam toto frustra quaesistis in orbe,
- protinus, ut vestram sentirent aequora curam,
- posse super fluctus alarum insistere remis
- optastis, facilesque deos habuistis et artus
- vidistis vestros subitis flavescere pennis.
- Ne tamen ille canor mulcendas natus ad aures
- tantaque dos oris linguae deperderet usum,
- virginei vultus et vox humana remansit.
- At medius fratrisque sui maestaeque sororis
- Iuppiter ex aequo volventem dividit annum.
- Nunc dea, regnorum numen commune duorum,
- cum matre est totidem, totidem cum coniuge menses.
- Vertitur extemplo facies et mentis et oris:
- nam modo quae poterat Diti quoque maesta videri,
- laeta deae frons est, ut sol, qui tectus aquosis