Metamorphoses
Ovid
Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- impetus, et rapido contrarius evehor orbi.
- Finge datos currus: quid ages? poterisne rotatis
- obvius ire polis, ne te citus auferat axis?
- Forsitan et lucos illic urbesque deorum
- concipias animo delubraque ditia donis
- esse? per insidias iter est formasque ferarum.
- Utque viam teneas nulloque errore traharis,
- per tamen adversi gradieris cornua tauri
- Haemoniosque arcus violentique ora leonis
- saevaque circuitu curvantem bracchia longo
- scorpion atque aliter curvantem bracchia cancrum.
- Nec tibi quadrupedes animosos ignibus illis,
- quos in pectore habent, quos ore et naribus efflant,
- in promptu regere est: vix me patiuntur, ubi acres
- incaluere animi, cervixque repugnat habenis.
- At tu, funesti ne sim tibi muneris auctor,
- nate, cave, dum resque sinit, tua corrige vota.
- Scilicet ut nostro genitum te sanguine credas,