Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. pignera certa petis? do pignera certa timendo
  2. et patrio pater esse metu probor. Adspice vultus
  3. ecce meos; utinamque oculos in pectora posses
  4. inserere et patrias intus deprendere curas!
  5. Denique quidquid habet dives, circumspice, mundus,
  6. eque tot ac tantis caeli terraeque marisque
  7. posce bonis aliquid: nullam patiere repulsam.
  8. Deprecor hoc unum, quod vero nomine poena,
  9. non honor est: poenam, Phaethon, pro munere poscis.
  10. Quid mea colla tenes blandis, ignare, lacertis?
  11. ne dubita, dabitur (Stygias iuravimus undas)
  12. quodcumque optaris: sed tu sapientius opta.”
  13. Finierat monitus: dictis tamen ille repugnat
  14. propositumque premit flagratque cupidine currus.
  15. Ergo qua licuit genitor cunctatus ad altos
  16. deducit iuvenem, Vulcania munera, currus.
  17. Aureus axis erat, temo aureus, aurea summae
  18. curvatura rotae, radiorum argenteus ordo;