Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. munera conveniant nec tam puerilibus annis.
  2. Sors tua mortalis, non est mortale quod optas.
  3. Plus etiam, quam quod superis contingere possit,
  4. nescius adfectas. Placeat sibi quisque licebit,
  5. non tamen ignifero quisquam consistere in axe
  6. me valet excepto. Vasti quoque rector Olympi,
  7. qui fera terribili iaculatur fulmina dextra,
  8. non agat hos currus: et quid Iove maius habemus?
  9. Ardua prima via est et qua vix mane recentes
  10. enitantur equi: medio est altissima caelo,
  11. unde mare et terras ipsi mihi saepe videre
  12. fit timor, et pavida trepidat formidine pectus.
  13. Ultima prona via est et eget moderamine certo:
  14. tunc etiam quae me subiectis excipit undis,
  15. ne ferar in praeceps, Tethys solet ipsa vereri.
  16. Adde quod adsidua rapitur vertigine caelum
  17. sideraque alta trahit celerique volumine torquet.
  18. Nitor in adversum, nec me, qui cetera, vincit