Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. nec falsa Clymene culpam sub imagine celat,
  2. pignera da, genitor, per quae tua vera propago
  3. credar, et hunc animis errorem detrahe nostris.”
  4. Dixerat: at genitor circum caput omne micantes
  5. deposuit radios propiusque accedere iussit;
  6. amplexuque dato “nec tu meus esse negari
  7. dignus es, et Clymene veros” ait “edidit ortus.
  8. Quoque minus dubites, quodvis pete munus, ut illud
  9. me tribuente feras. Promissis testis adesto
  10. dis iuranda palus, oculis incognita nostris.”
  11. Vix bene desierat, currus rogat ille paternos
  12. inque diem alipedum ius et moderamen equorum.
  13. Paenituit iurasse patrem. Qui terque quaterque
  14. concutiens inlustre caput “temeraria” dixit
  15. vox mea facta tua est. Utinam promissa liceret
  16. non dare! confiteor, solum hoc tibi, nate, negarem.
  17. Dissuadere licet. Non est tua tuta voluntas.
  18. Magna petis, Phaethon, et quae nec viribus istis