Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. excusat precibusque minas regaliter addit.
  2. Conligit amentes et adhuc terrore paventes
  3. Phoebus equos stimuloque dolens et verbere saevit:
  4. saevit enim, natumque obiectat et imputat illis.
  5. At pater omnipotens ingentia moenia caeli
  6. circuit et ne quid labefactum viribus ignis
  7. corruat explorat. Quae postquam firma suique
  8. roboris esse videt terras hominumque labores
  9. perspicit. Arcadiae tamen est impensior illi
  10. cura suae: fontes et nondum audentia labi
  11. flumina restituit dat terrae gramina, frondes
  12. arboribus, laesasque iubet revirescere silvas.
  13. Dum redit itque frequens, In virgine Nonacrina
  14. haesit et accepti caluere sub ossibus ignes.
  15. Non erat huius opus lanam mollire trahendo
  16. nec positu variare comas; ubi fibula vestem,
  17. vitta coercuerat neglectos alba capillos,
  18. et modo leve manu iaculum, modo sumpserat arcum,