Metamorphoses
Ovid
Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- miles erat Phoebes: nec Maenalon attigit ulla
- gratior hac Triviae. Sed nulla potentia longa est.
- Ulterius medio spatium sol altus habebat,
- cum subit illa nemus, quod nulla ceciderat aetas.
- Exuit hic umero pharetram lentosque retendit
- arcus, inque solo, quod texerat herba, iacebat
- et pictam posita pharetram cervice premebat.
- Iuppiter ut vidit fessam et custode vacantem,
- “hoc certe furtum coniunx mea nesciet” inquit,
- “aut si rescierit sunt o sunt iurgia tanti.”
- Protinus induitur faciem cultumque Dianae
- atque ait: “O comitum, virgo, pars una mearum,
- in quibus es venata iugis?” De caespite virgo
- se levat et “salve numen, me indice”, dixit
- “audiat ipse licet maius Iove.” Ridet et audit,
- et sibi praeferri se gaudet et oscula iungit
- nec moderata satis nec sic a virgine danda.
- Qua venata foret silva, narrare parantem