Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. stagna petit patulosque lacus, ignemque perosus
  2. quae colat elegit contraria flumina flammis.
  3. Squalidus interea genitor Phaethontis et expers
  4. ipse sui decoris, qualis, cum deficit orbem,
  5. esse solet, lucemque odit seque ipse diemque,
  6. datque animum in luctus; et luctibus adicit iram
  7. officiumque negat mundo. “Satis” inquit “ab aevi
  8. sors mea principiis fuit inrequieta, pigetque
  9. actorum sine fine mihi, sine honore, laborum.
  10. Quilibet alter agat portantes lumina currus!
  11. Si nemo est omnesque dei non posse fatentur,
  12. ipse agat ut saltem, dum nostras temptat habenas,
  13. orbatura patres aliquando fulmina ponat.
  14. Tum sciet, ignipedum vires expertus equorum,
  15. non meruisse necem, qui non bene rexerit illos.”
  16. Talia dicentem circumstant omnia Solem
  17. numina, neve velit tenebras inducere rebus,
  18. supplice voce rogant: missos quoque Iuppiter ignes