Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Naïdes Hesperiae trifida fumantia flamma
  2. corpora dant tumulo, signant quoque carmine saxum:
  3. HIC SITUS EST PHAETHON, CURRUS AURIGA PATERNI:
  4. QUEM SI NON TENUIT, MAGNIS TAMEN EXCIDIT AUSIS.
  5. Nam pater obductos, luctu miserabilis aegro
  6. condiderat vultus: et, si modo credimus, unum
  7. isse diem sine sole ferunt: incendia lumen
  8. praebebant aliquisque malo fuit usus in illo.
  9. At Clymene postquam dixit quaecumque fuerunt
  10. in tantis dicenda malis, lugubris et amens
  11. et laniata sinus totum percensuit orbem,
  12. exanimesque artus primo, mox ossa requirens
  13. repperit (ossa tamen peregrina condita ripa!),
  14. incubuitque loco nomenque in marmore lectum
  15. perfudit lacrimis et aperto pectore fovit.
  16. Nec minus Heliades lugent et inania morti
  17. munera dant lacrimas, et caesae pectora palmis
  18. non auditurum miseras Phaethonta querellas