Metamorphoses
Ovid
Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- humano generi, vobis quoque tura ministro?
- Sed tamen exitium fac me meruisse: quid undae,
- quid meruit frater? cur illi tradita sorte
- aequora decrescunt et ab aethere longius absunt?
- Quodsi nec fratris nec te mea gratia tangit,
- at caeli miserere tui. Circumspice utrumque,
- fumat uterque polus. Quos si vitiaverit ignis,
- atria vestra ruent. Atlas en ipse laborat
- vixque suis umeris candentem sustinet axem.
- Si freta, si terrae pereunt, si regia caeli,
- in chaos antiquum confundimur. Eripe flammis,
- siquid adhuc superest, et rerum consule summae.”
- Dixerat haec Tellus: neque enim tolerare vaporem
- ulterius potuit nec dicere plura: suumque
- rettulit os in se propioraque manibus antra.
- At pater omnipotens, superos testatus et ipsum,
- qui dederat currus, nisi opem ferat, omnia fato
- interitura gravi, summam petit arduus arcem,