Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. exserere ausus erat, ter non tulit aeris ignes.
  2. Alma tamen Tellus, ut erat circumdata ponto,
  3. inter aquas pelagi contractosque undique fontes,
  4. qui se condiderant in opacae viscera matris,
  5. sustulit oppressos collo tenus arida vultus
  6. opposuitque manum fronti magnoque tremore
  7. omnia concutiens paulum subsedit et infra
  8. quam solet esse fuit, siccaque ita voce locuta est:
  9. “Si placet hoc, meruique, quid o tua fulmina cessant,
  10. summe deum? liceat periturae viribus ignis
  11. igne perire tuo clademque auctore levare.
  12. Vix equidem fauces haec ipsa in verba resolvo”
  13. (presserat ora vapor): “tostos en adspice crines
  14. inque oculis tantum, tantum super ora favillae.
  15. Hosne mihi fructus, hunc fertilitatis honorem
  16. officiique refers, quod adunci vulnera aratri
  17. rastrorumque fero totoque exerceor anno,
  18. quod pecori frondes, alimentaque mitia, fruges,