Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. flumineae volucres, medio caluere Caystro.
  2. Nilus in extremum fugit perterritus orbem
  3. occuluitque caput, quod adhuc latet: ostia septem
  4. pulverulenta vacant, septem sine flumine valles.
  5. Fors eadem Ismarios Hebrum cum Strymone siccat
  6. Hesperiosque amnes Rhenum Rhodanumque Padumque,
  7. cuique fuit rerum promissa potentia, Thybrin.
  8. Dissilit omne solum, penetratque in Tartara rimis
  9. lumen et infernum terret cum coniuge regem.
  10. Et mare contrahitur, siccaeque est campus harenae
  11. quod modo pontus erat: quosque altum texerat aequor,
  12. exsistunt montes et sparsas Cycladas augent.
  13. Ima petunt pisces, nec se super aequora curvi
  14. tollere consuetas audent delphines in auras;
  15. corpora phocarum summo resupina profundo
  16. exanimata natant. Ipsum quoque Nerea fama est
  17. Doridaque et natas tepidis latuisse sub antris.
  18. Ter Neptunus aquis cum torvo bracchia vultu