Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. et patulis iniit tectum sublime fenestris;
  2. vixque bene impositum lecto prospexerat Iphin,
  3. deriguere oculi, calidusque e corpore sanguis
  4. inducto pallore fugit, conataque retro
  5. ferre pedes haesit, conata avertere vultus
  6. hoc quoque non potuit, paulatimque occupat artus,
  7. quod fuit in duro iam pridem pectore, saxum.
  8. Neve ea ficta putes, dominae sub imagine signum
  9. servat adhuc Salamis: Veneris quoque nomine templum
  10. Prospicientis habet. — Quorum memor, o mea, lentos
  11. pone, precor, fastus et amanti iungere, nymphe.
  12. Sic tibi nil vernum nascentia frigus adurat
  13. poma nec excutiant rapidi florentia venti!'
  14. Haec ubi nequiquam formae deus aptus anili
  15. edidit, in iuvenem rediit et anilia demit
  16. instrumenta sibi talisque apparuit illi,
  17. qualis ubi oppositas nitidissima solis imago
  18. evicit nubes nullaque obstante reluxit,
  19. vimque parat: sed vi non est opus, inque figura
  20. capta dei nymphe est et mutua vulnera sensit.