Metamorphoses
Ovid
Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- sustinet) et longo facite ut narremur in aevo,
- et, quae dempsistis vitae, date tempora famae!”
- Dixit, et ad postes ornatos saepe coronis
- umentes oculos et pallida bracchia tollens,
- cum foribus laquei religaret vincula summis,
- “haec tibi serta placent, crudelis et impia?” dixit,
- inseruitque caput, sed tum quoque versus ad illam,
- atque onus infelix elisa fauce pependit.
- Icta pedum motu est adapertaque ianua factum [*](icta pedum motu trepidantem et multa timentemvisa dedisse sonum est adapertaque ianua factum)
- prodidit. Exclamant famuli frustraque levatum
- (nam pater occiderat) referunt ad limina matris;
- accipit illa sinu complexaque frigida nati
- membra sui postquam miserarum verba parentum
- edidit et matrum miserarum facta peregit,
- funera ducebat mediam lacrimosa per urbem
- luridaque arsuro portabat membra feretro.
- Forte viae vicina domus, qua flebilis ibat
- pompa, fuit, duraeque sonus plangoris ad aures
- venit Anaxaretae, quam iam deus ultor agebat:
- mota “tamen videamus” ait “miserabile funus”