Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. molle latus tristisque serae convicia fecit.
  2. Saevior illa freto surgente cadentibus Haedis,
  3. durior et ferro, quod Noricus excoquit ignis,
  4. et saxo, quod adhuc vivum radice tenetur,
  5. spernit et inridet factisque inmitibus addit
  6. verba superba ferox et spe quoque fraudat amantem.
  7. Non tulit impatiens longi tormenta doloris
  8. Iphis et ante fores haec verba novissima dixit:
  9. “Vincis, Anaxarete, neque erunt tibi taedia tandem
  10. ulla ferenda mei: laetos molire triumphos
  11. et Paeana voca nitidaque incingere lauru!
  12. Vincis enim, moriorque libens: age, ferrea, gaude!
  13. Certe aliquid laudare mei cogeris amoris,
  14. [*](quo tibi sim gratus, meritumque fatebere nostrum)
  15. Non tamen ante tui curam fugisse memento,
  16. quam vitam, geminaque simul mihi luce carendum est.
  17. Nec tibi fama mei ventura est nuntia leti:
  18. ipse ego, ne dubites, adero praesensque videbor,
  19. corpore ut exanimi crudelia lumina pascas.
  20. Si tamen, o superi, mortalia facta videtis,
  21. este mei memores (nihil ultra lingua precari