Metamorphoses
Ovid
Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- fitque color primo turbati fluminis imbre
- purgaturque mora; tum moles tacta dehiscit,
- vivaque per rimas proceraque surgit harundo,
- osque cavum saxi sonat exsultantibus undis:
- miraque res, subito media tenus exstitit alvo
- incinctus iuvenis flexis nova cornua cannis,
- qui, nisi quod maior, quod toto caerulus ore,
- Acis erat. Sed sic quoque erat tamen Acis, in amnem
- versus, et antiquum tenuerunt flumina nomen.”
- Desierat Galatea loqui, coetuque soluto
- discedunt placidisque natant Nereides undis.
- Scylla redit (neque enim medio se credere ponto
- audet) et aut bibula sine vestibus errat harena,
- aut, ubi lassata est, seductos nacta recessus
- gurgitis, inclusa sua membra refrigerat unda.
- Ecce fretum scindens alti novus incola ponti,
- nuper in Euboica versis Anthedone membris,
- Glaucus adest visaeque cupidine virginis haeret
- et quaecumque putat fugientem posse morari
- verba refert; fugit illa tamen veloxque timore