Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. pervenit in summum positi prope litora montis.
  2. Ante fretum est ingens, apicem conlectus in unum,
  3. longa sub arboribus convexus in aequora vertex:
  4. constitit hic, et tuta loco, monstrumne deusne
  5. ille sit, ignorans, admiraturque colorem
  6. caesariemque umeros subiectaque terga tegentem,
  7. ultimaque excipiat quod tortilis inguina piscis.
  8. Sensit et innitens, quae stabat proxima, moli,
  9. “non ego prodigium nec sum fera belua, virgo,
  10. sed deus” inquit “aquae: nec maius in aequore Proteus
  11. ius habet et Triton Athamantiadesque Palaemon.
  12. Ante tamen mortalis eram, sed, scilicet altis
  13. deditus aequoribus, tantum exercebar in illis.
  14. Nam modo ducebam ducentia retia pisces,
  15. nunc in mole sedens moderabar harundine linum.
  16. Sunt viridi prato confinia litora, quorum
  17. altera pars undis, pars altera cingitur herbis,
  18. quas neque cornigerae morsu laesere iuvencae,
  19. nec placidae carpsistis oves hirtaeve capellae;
  20. non apis inde tulit conlectos semine flores,