Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. pectore ferre meo: nec tu, Galatea, moveris.”
  2. Talia nequiquam questus (nam cuncta videbam)
  3. surgit et ut taurus vacca furibundus adempta,
  4. stare nequit silvaque et notis saltibus errat:
  5. cum ferus ignaros nec quicquam tale timentes
  6. me videt atque Acin “video” que exclamat “et ista
  7. ultima sit, faciam, veneris concordia vestrae!”
  8. Tantaque vox, quantam Cyclops iratus habere
  9. debuit, illa fuit: clamore perhorruit Aetne.
  10. Ast ego vicino pavefacta sub aequore mergor,
  11. terga fugae dederat conversa Symaethius heros
  12. et “fer opem, Galatea, precor, mihi! ferte, parentes”
  13. dixerat “et vestris periturum admittite regnis!”
  14. Insequitur Cyclops partemque e monte revulsam
  15. mittit, et extremus quamvis pervenit ad illum,
  16. angulus is molis totum tamen obruit Acin.
  17. At nos, quod fieri solum per fata licebat,
  18. fecimus, ut vires adsumeret Acis avitas.
  19. Puniceus de mole cruor manabat, et intra
  20. temporis exiguum rubor evanescere coepit