Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Nec forma tangor (poteram tamen hac quoque tangi),
  2. sed quod adhuc puer est: non me movet ipse, sed aetas.
  3. Quid quod inest virtus et mens interrita leti?
  4. Quid quod ab aequorea numeratur origine quartus?
  5. Quid quod amat tantique putat conubia nostra,
  6. ut pereat, si me fors illi dura negarit?
  7. Dum licet, hospes, abi thalamosque relinque cruentos:
  8. coniugium crudele meum est. Tibi nubere nulla
  9. nolet, et optari potes a sapiente puella. —
  10. Cur tamen est mihi cura tui tot iam ante peremptis?
  11. Viderit! Intereat, quoniam tot caede procorum
  12. admonitus non est agiturque in taedia vitae. —
  13. Occidet hic igitur, voluit quia vivere mecum,
  14. indignamque necem pretium patietur amoris?
  15. Non erit invidiae victoria nostra ferendae.
  16. Sed non culpa mea est. Utinam desistere velles,
  17. aut, quoniam es demens, utinam velocior esses!
  18. A! quam virgineus puerili vultus in ore est!