Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. et modo blanditur, modo, si non conscia fiat,
  2. terret; et indicium laquei coeptaeque minatur
  3. mortis et officium commisso spondet amori.
  4. Extulit illa caput lacrimisque implevit obortis
  5. pectora nutricis; conataque saepe fateri
  6. saepe tenet vocem, pudibundaque vestibus ora
  7. texit et “o” dixit “felicem coniuge matrem!”
  8. Hactenus, et gemuit. Gelidus nutricis in artus
  9. ossaque (sensit enim) penetrat tremor, albaque toto
  10. vertice canities rigidis stetit hirta capillis.
  11. Multaque, ut excuteret diros, si posset, amores,
  12. addidit: at virgo scit se non falsa moneri,
  13. certa mori tamen est, si non potiatur amore.
  14. “Vive,” ait haec “potiere tuo” — et, non ausa “parente”
  15. dicere, conticuit promissaque numine firmat.
  16. Festa piae Cereris celebrabant annua matres
  17. illa, quibus nivea velatae corpora veste
  18. primitias frugum dant spicea serta suarum