Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. sive aliquis nocuit, magico lustrabere ritu,
  2. ira deum sive est, sacris placabilis ira.
  3. Quid rear ulterius ? Certe fortuna domusque
  4. sospes et in cursu est, vivit genetrixque paterque.”
  5. Myrrha, patre audito, suspiria duxit ab imo
  6. pectore. Nec nutrix etiamnum concipit ullum
  7. mente nefas, aliquemque tamen praesentit amorem;
  8. propositique tenax, quodcumque est, orat, ut ipsi
  9. indicet, et gremio lacrimantem tollit anili
  10. atque ita complectens infirmis membra lacertis
  11. “sensimus,” inquit “amas! sed et hic mea (pone timorem)
  12. sedulitas erit apta tibi, nec sentiet umquam
  13. hoc pater.” Exsiluit gremio furibunda torumque
  14. ore premens “discede, precor, miseroque pudori
  15. parce!” ait. Instanti “discede, aut desine” dixit
  16. “quaerere, quid doleam: scelus est, quod scire laboras.”
  17. Horret anus tremulasque manus annisque metuque
  18. tendit et ante pedes supplex procumbit alumnae