Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Corpus erat: saliunt temptatae pollice venae.
  2. Tum vero Paphius plenissima concipit heros
  3. verba, quibus Veneri grates agat, oraque tandem
  4. ore suo non falsa premit: dataque oscula virgo
  5. sensit et erubuit timidumque ad lumina lumen
  6. attollens pariter cum caelo vidit amantem.
  7. Coniugio, quod fecit, adest dea. Iamque coactis
  8. cornibus in plenum noviens lunaribus orbem
  9. illa Paphon genuit, de qua tenet insula nomen.
  10. Editus hac ille est, qui, si sine prole fuisset,
  11. inter felices Cinyras potuisset haberi.
  12. Dira canam: procul hinc natae, procul este parentes!
  13. Aut, mea si vestras mulcebunt carmina mentes,
  14. desit in hac mihi parte fides, nec credite factum,
  15. vel, si credetis, facti quoque credite poenam.
  16. Si tamen admissum sinit hoc natura videri,
  17. [*](gentibus Ismariis et nostro gratulor orbi,)
  18. gratulor huic terrae, quod abest regionibus illis,
  19. quae tantum genuere nefas. Sit dives amomo