Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. cinnamaque costumque suum sudataque ligno
  2. tura ferat floresque alios Panchaia tellus,
  3. dum ferat et murram: tanti nova non fuit arbor.
  4. Ipse negat nocuisse tibi sua tela Cupido,
  5. Myrrha, facesque suas a crimine vindicat isto.
  6. Stipite te Stygio tumidisque adflavit echidnis
  7. e tribus una soror. Scelus est odisse parentem:
  8. hic amor est odio maius scelus. Undique lecti
  9. te cupiunt proceres, totoque oriente iuventus
  10. ad thalami certamen adest. Ex omnibus unum
  11. elige, Myrrha, virum: dum ne sit in omnibus unus.
  12. Illa quidem sentit foedoque repugnat amori
  13. et secum “quo mente feror? quid molior?” inquit:
  14. “di, precor, et pietas sacrataque iura parentum,
  15. hoc prohibete nefas scelerique resistite nostro, —
  16. si tamen hoc scelus est. Sed enim damnare negatur
  17. hanc venerem pietas, coeuntque animalia nullo
  18. cetera delicto. Nec habetur turpe iuvencae