Metamorphoses
Ovid
Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- Nec genuisse pudet Sparten Hyacinthon, honorque
- durat in hoc aevi, celebrandaque more priorum
- annua praelata redeunt Hyacinthia pompa.
- At si forte roges fecundam Amathunta metallis,
- an genuisse velit Propoetidas, abnuat aeque
- atque illos, gemino quondam quibus aspera cornu
- frons erat: unde etiam nomen traxere Cerastae.
- Ante fores horum stabat Iovis Hospitis ara;
- ignarus sceleris quam siquis sanguine tinctam
- advena vidisset, mactatos crederet illic
- lactantes vitulos Amathusiacasque bidentes:
- hospes erat caesus. Sacris offensa nefandis
- ipsa suas urbes Ophiusiaque arva parabat
- deserere alma Venus. “Sed quid loca grata, quid urbes
- peccavere meae? Quod” dixit “crimen in illis?
- Exsilio poenam potius gens impia pendat,
- vel nece, vel siquid medium est mortisque fugaeque.
- Idque quid esse potest, nisi versae poena figurae?”