Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. inscribenda tuo est! Ego sum tibi funeris auctor.
  2. Quae mea culpa tamen? Nisi si lusisse vocari
  3. culpa potest, nisi culpa potest et amasse vocari.
  4. Atque utinam merito vitam tecumque liceret
  5. reddere! Quod quoniam fatali lege tenemur,
  6. semper eris mecum memorique haerebis in ore.
  7. Te lyra pulsa manu, te carmina nostra sonabunt,
  8. flosque novus scripto gemitus imitabere nostros.
  9. Tempus et illud erit, quo se fortissimus heros
  10. addat in hunc florem folioque legatur eodem.”
  11. Talia dum vero memorantur Apollinis ore,
  12. ecce cruor, qui fusus humo signaverat herbas,
  13. desinit esse cruor, Tyrioque nitentior ostro
  14. flos oritur formamque capit quam lilia, si non
  15. purpureus color his, argenteus esset in illis.
  16. Non satis hoc Phoebo est (is enim fuit auctor honoris):
  17. ipse suos gemitus foliis inscribit, et AI AI
  18. flos habet inscriptum, funestaque littera dicta est.