Metamorphoses
Ovid
Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- Dum dubitat, quo mutet eos, ad cornua vultum
- flexit et admonita est haec illis posse relinqui:
- grandiaque in torvos transformat membra iuvencos.
- Sunt tamen obscenae Venerem Propoetides ausae
- esse negare deam. Pro quo sua, numinis ira,
- corpora cum forma primae vulgasse feruntur:
- utque pudor cessit sanguisque induruit oris,
- in rigidum parvo silicem discrimine versae.
- Quas quia Pygmalion aevum per crimen agentes
- viderat, offensus vitiis, quae plurima menti
- femineae natura dedit, sine coniuge caelebs
- vivebat thalamique diu consorte carebat.
- Interea niveum mira feliciter arte
- sculpsit ebur formamque dedit, qua femina nasci
- nulla potest: operisque sui concepit amorem.
- Virginis est verae facies, quam vivere credas,
- et, si non obstet reverentia, velle moveri:
- ars adeo latet arte sua. Miratur et haurit