Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. tum quoque visa decens. Nudabant corpora venti,
  2. obviaque adversas vibrabant flamina vestes,
  3. et levis inpulsos retro dabat aura capillos,
  4. auctaque forma fuga est. Sed enim non sustinet ultra
  5. perdere blanditias iuvenis deus, utque monebat
  6. ipse Amor, admisso sequitur vestigia passu.
  7. Ut canis in vacuo leporem cum Gallicus arvo
  8. vidit, et hic praedam pedibus petit, ille salutem:
  9. alter inhaesuro similis iam iamque tenere
  10. sperat et extento stringit vestigia rostro,
  11. alter in ambiguo est, an sit conprensus, et ipsis
  12. morsibus eripitur tangentiaque ora relinquit:
  13. sic deus et virgo est hic spe celer, illa timore.
  14. Qui tamen insequitur pennis adiutus Amoris,
  15. ocior est requiemque negat tergoque fugacis
  16. inminet et crinem sparsum cervicibus adflat.
  17. Viribus absumptis expalluit illa citaeque
  18. victa labore fugae spectans Peneidas undas