Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. “fer pater” inquit “opem si flumina numen habetis.
  2. [*](vulg. qua nimium placui, tellus aut hisce vel istam, quae facit ut laedar, mutando perde figuram.)
  3. Qua nimium placui, mutando perde figuram!”
  4. Vix prece finita torpor gravis occupat artus:
  5. mollia cinguntur tenui praecordia libro,
  6. in frondem crines, in ramos bracchia crescunt,
  7. pes modo tam velox pigris radicibus haeret,
  8. ora cacumen habet; remanet nitor unus in illa.
  9. Hanc quoque Phoebus amat, positaque in stipite dextra
  10. sentit adhuc trepidare novo sub cortice pectus
  11. conplexusque suis ramos, ut membra, lacertis
  12. oscula dat ligno: refugit tamen oscula lignum.
  13. Cui deus “at quoniam coniunx mea non potes esse,
  14. arbor eris certe” dixit “mea. Semper habebunt
  15. te coma, te citharae, te nostrae, laure, pharetrae:
  16. tu ducibus Latiis aderis, cum laeta triumphum
  17. vox canet et visent longas Capitolia pompas:
  18. postibus Augustis eadem fidissima custos
  19. ante fores stabis mediamque tuebere quercum,