Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. crura notent sentes et sim tibi causa doloris.
  2. Aspera, qua properas, loca sunt. Moderatius, oro,
  3. curre fugamque inhibe; moderatius insequar ipse.
  4. Cui placeas, inquire tamen. Non incola montis,
  5. non ego sum pastor, non hic armenta gregesque
  6. horridus observo. Nescis, temeraria, nescis
  7. quem fugias, ideoque fugis. Mihi Delphica tellus
  8. et Claros et Tenedos Patareaque regia servit,
  9. Iuppiter est genitor; per me quod eritque fuitque
  10. estque patet; per me concordant carmina nervis.
  11. Certa quidem nostra est, nostra tamen una sagitta
  12. certior, in vacuo quae vulnera pectore fecit.
  13. Inventum medicina meum est, opiferque per orbem
  14. dicor, et herbarum subiecta potentia nobis:
  15. ei mihi, quod nullis amor est sanabilis herbis
  16. nec prosunt domino, quae prosunt omnibus, artes.”
  17. Plura locuturum timido Peneia cursu
  18. fugit cumque ipso verba inperfecta reliquit,