Ars Amatoria
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Cum sedeat Phariae sistris operata iuvencae,
- Quoque sui comites ire vetantur, eat,
- Cum fuget a templis oculos Bona Diva virorum,
- Praeterquam siquos illa venire iubet?
- Cum, custode foris tunicas servante puellae,
- Celent furtivos balnea multa iocos,
- Cum, quotiens opus est, fallax aegrotet amica,
- Et cedat lecto quamlibet aegra suo,
- Nomine cum doceat, quid agamus, adultera clavis,
- Quasque petas non det ianua sola vias?
- Fallitur et multo custodis cura Lyaeo,
- Illa vel Hispano lecta sit uva iugo;
- Sunt quoque, quae faciant altos medicamina somnos,
- Victaque Lethaea lumina nocte premant;
- Nec male deliciis odiosum conscia tardis
- Detinet, et longa iungitur ipsa mora.
- Quid iuvat ambages praeceptaque parva movere,
- Cum minimo custos munere possit emi?
- Munera, crede mihi, capiunt hominesque deosque:
- Placatur donis Iuppiter ipse datis.