Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Te quoque servari, modo quam vindicta redemit,
  2. Quis ferat? Ut fallas, ad mea sacra veni!
  3. Tot licet observent (adsit modo certa voluntas),
  4. Quot fuerant Argo lumina, verba dabis.
  5. Scilicet obstabit custos, ne scribere possis,
  6. Sumendae detur cum tibi tempus aquae?
  7. Conscia cum possit scriptas portare tabellas,
  8. Quas tegat in tepido fascia lata sinu?
  9. Cum possit sura chartas celare ligatas,
  10. Et vincto blandas sub pede ferre notas?
  11. Caverit haec custos, pro charta conscia tergum
  12. Praebeat, inque suo corpore verba ferat.
  13. Tuta quoque est fallitque oculos e lacte recenti
  14. Littera: carbonis pulvere tange, leges.
  15. Fallet et umiduli quae fiet acumine lini,
  16. Ut ferat occultas pura tabella notas.
  17. Adfuit Acrisio servandae cura puellae:
  18. Hunc tamen illa suo crimine fecit avum.
  19. Quid faciat custos, cum sint tot in urbe theatra,
  20. Cum spectet iunctos illa libenter equos,