Ars Amatoria
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Quid sapiens faciet, stultus cum munere gaudet?
- Ipse quoque accepto munere mutus erit.
- Sed semel est custos longum redimendus in aevum:
- Saepe dabit, dederit quas semel ille manus.
- Questus eram, memini, metuendos esse sodales:
- Non tangit solos ista querella viros.
- Credula si fueris, aliae tua gaudia carpent,
- Et lepus hic aliis exagitatus erit.
- Haec quoque, quae praebet lectum studiosa locumque
- Crede mihi, mecum non semel illa fuit.
- Nec nimium vobis formosa ancilla ministret:
- Saepe vicem dominae praebuit illa mihi.
- Quo feror insanus? quid aperto pectore in hostem
- Mittor, et indicio prodor ab ipse meo?
- Non avis aucupibus monstrat, qua parte petatur:
- Non docet infestos currere cerva canes.
- Viderit utilitas: ego coepta fideliter edam:
- Lemniasin gladios in mea fata dabo.
- Efficite (et facile est), ut nos credamus amari:
- Prona venit cupidis in sua vota fides.