Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Tum bene fortis equus reserato carcere currit,
  2. Cum quos praetereat quosque sequatur habet.
  3. Quamlibet extinctos iniuria suscitat ignes:
  4. En, ego (confiteor!) non nisi laesus amo.
  5. Causa tamen nimium non sit manifesta doloris,
  6. Pluraque sollicitus, quam sciet, esse putet.
  7. Incitat et ficti tristis custodia servi,
  8. Et nimium duri cura molesta viri.
  9. Quae venit ex tuto, minus est accepta voluptas:
  10. Ut sis liberior Thaide, finge metus.
  11. Cum melius foribus possis, admitte fenestra,
  12. Inque tuo vultu signa timentis habe.
  13. Callida prosiliat dicatque ancilla 'perimus!'
  14. Tu iuvenem trepidum quolibet abde loco.
  15. Admiscenda tamen venus est secura timori,
  16. Ne tanti noctes non putet esse tuas.
  17. Qua vafer eludi possit ratione maritus,
  18. Quaque vigil custos, praeteriturus eram.
  19. Nupta virum timeat: rata sit custodia nuptae;
  20. Hoc decet, hoc leges iusque pudorque iubent.