Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Certior hic amor est: brevis et fecundior ille;
  2. Quae fugiunt, celeri carpite poma manu.
  3. Omnia tradantur: portas reseravimus hosti;
  4. Et sit in infida proditione fides.
  5. Quod datur ex facili, longum male nutrit amorem:
  6. Miscenda est laetis rara repulsa iocis.
  7. Ante fores iaceat, 'crudelis ianua!' dicat,
  8. Multaque summisse, multa minanter agat.
  9. Dulcia non ferimus: suco renovemur amaro;
  10. Saepe perit ventis obruta cumba suis;
  11. Hoc est, uxores quod non patiatur amari:
  12. Conveniunt illas, cum voluere, viri;
  13. Adde forem, et duro dicat tibi ianitor ore
  14. 'Non potes,' exclusum te quoque tanget amor.
  15. Ponite iam gladios hebetes: pugnetur acutis;
  16. Nec dubito, telis quin petar ipse meis.
  17. Dum cadit in laqueos captus quoque nuper amator,
  18. Solum se thalamos speret habere tuos.
  19. Postmodo rivalem partitaque foedera lecti
  20. Sentiat: has artes tolle, senescet amor.