Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. In vitio decor est: quaerunt male reddere verba;
  2. Discunt posse minus, quam potuere, loqui.
  3. Omnibus his, quoniam prosunt, inpendite curam:
  4. Discite femineo corpora ferre gradu.
  5. Est et in incessu pars non temnenda decoris:
  6. Allicit ignotos ille fugatque viros.
  7. Haec movet arte latus, tunicisque fluentibus auras
  8. Accipit, expensos fertque superba pedes:
  9. Illa velut coniunx Umbri rubicunda mariti
  10. Ambulat, ingentes varica fertque gradus.
  11. Sed sit, ut in multis, modus hic quoque: rusticus alter
  12. Motus, concesso mollior alter erit.
  13. Pars umeri tamen ima tui, pars summa lacerti
  14. Nuda sit, a laeva conspicienda manu.
  15. Hoc vos praecipue, niveae, decet: hoc ubi vidi,
  16. Oscula ferre umero, qua patet usque, libet.
  17. Monstra maris Sirenes erant, quae voce canora
  18. Quamlibet admissas detinuere rates.
  19. His sua Sisyphides auditis paene resolvit
  20. Corpora, nam sociis inlita cera fuit.